ASIA Proconsularis

ASIA Proconsularis
ASIA Proconsularis
erat Asiae minoris pars citerior, h. e. Asia cis Halym et montem Taurum, in qua Lydia, Ionia, Caria, Mysia, Phrygia minor, et Hellespontus. Hanc pronin appellatione τῆς ἰδίως Α᾿σίας,, Asiae proprie dictae, solam intellexit Ptolemaeus; quia nimirum sola haec provincia Proconsularis, cuius Rector Proconsul Asiae dictus est. Ei postmodum respondit Θρακησίων θέμα, sicut Α᾿ματολικὸν θέμα ulteriori et magis Orientali, a qua tota Asia minor Α᾿νατολὴ dicta est, hodieque Natolia. Vide infra, ubi de Thracensium Praefectura. Ab ea diversa fuit Asiana Dioecesis, quippe Asiam illam includebat omnem, quam Veteres ἰδίως sic vocârunt, tum citeriorem, tum ulteriorem; exceptis illis provinciis, quae in citeriori Proconsuli parebant. Aliquot enim provinciis haec imminuta est sequentibus tem poribus, quae Vicario Dioeceseos Asianae attriburae fuerunt. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 802. et seqq. Inde Asianus, qui ex Asia est. Quintilian. Praefat. l. 8. Neque enim Asiani, aut quocumque aliô genere corrupti, res aut non viderunt, aut non collocaverunt, etc. Ubi Asianos vocat, qui genus Asiaticum dicendi sequuntur. Α᾿σιανὸς χαρακτήρ Straboni vocatur, l. 13. Iuvenal. Sat. 7. v. 14.
---- ---- Faciant equites Asiani;
Quamquam et Cappadoccs faciant, equitesque Bithyni.
Item Asiacus aliud adiectivum, ut quidam volunt. Ovid. Met. l. 12. v. 588.
Ecquid ubi Asiacas casuras aspicus arces.
Qui versus tamen in aliis codicibus ita legitur:
Ecquid ubi has iam iam casuras aspicis arces.
Quod probat Ciofanus, et Farnabius quoque in textum recepit, quod alterum claudicare videretur, cum prima in Asiacus correpta sit; atqui oblitus erat, Asidis quoque voce primam Poetam produxisle. Ovid. Met. l. 5. v. 648.
Iam super Europen sublimis et Asida terram.
Atqui posterior lectio procul dubio verissima est, et sic legitur in editione Heinsiana. Hinc denique Asiaticus, aliud adiectivum et usitatissimum, ut bellum Asiaticum; genus dicendi Asiaticum, quod erar copiosum, tumidum et redundans, unde Petronius ventosam, et enormem loquacitatem appellavit. Causa huius ab ingenio, et natura gentis petenda videtur, quae ex opibus superba, et vana. Legatus Rhodiorum apud Liv. l. 45. c. 23. Non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur. Item Asiaticus, nomen viri apud Tacit. Annal. l. 11. c. 1. et Dionem, l. 59. Alius Gallorum Dux. Tacit. Hist. l. 2. c. 94. Item Consul. Roman. Aquilini collega.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Asia (provincia romana) — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Asia (desambiguación). Asia Provincia del Imperio romano …   Wikipedia Español

  • Азия (римская провинция) — У этого термина существуют и другие значения, см. Азия (значения). Азия на карте Римской империи Азия (греч …   Википедия

  • Asĭaner — Asĭaner, bei den Chronologen die Bewohner ionischer Städte im ehemaligen Reiche des Attalos (der römischen Asia proconsularis) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Roman province — In Ancient Rome, a province (Latin, provincia , pl. provinciae ) was the basic, and until the Tetrarchy (circa 296), largest territorial and administrative unit of the empire s territorial possessions outside of the Italian peninsula. The word… …   Wikipedia

  • Cyrenaica — Pentapolis (North Africa) redirects here. For other uses, see Pentapolis. Barqa redirects here. For other uses, see Barka. Cyrenaica as an administrative unit included all of eastern Libya from 1927 to 1963: Italian Cyrenaica from 1927 to 1937… …   Wikipedia

  • Diocese of Africa — Dioecesis Africae Diocese of Africa Diocese of the Roman Empire …   Wikipedia

  • Liste der römischen Provinzen ab Diokletian — Karte des römischen Reiches um 395 Die Liste der römischen Provinzen ab Diokletian stellt tabellenartig die wesentlichen Informationen zur Entwicklung der römischen Regionalstruktur nach der Verwaltungsreform des Kaisers Diokletian bis zur… …   Deutsch Wikipedia

  • Liste deutscher Bezeichnungen lateinischer Orte — Diese Liste gibt einen Überblick über die lateinischen Namen bekannter Orte. Den im deutschsprachigen Gebiet gebräuchlichen Namen sind die lateinischen Bezeichnungen gegenübergestellt. Inhaltsverzeichnis 1 Europa 1.1 Bayern (Raetia, neulat.… …   Deutsch Wikipedia

  • Africa — Provinz Africa im Römischen Reich …   Deutsch Wikipedia

  • Liste der Provinzen des Römischen Reichs — Römisches Reich Diese Liste enthält die Provinzen des Römischen Reiches unabhängig vom Zeitpunkt ihres Bestehens. Für Listen der Provinzen für einen bestimmten Zeitraum siehe: Liste der römischen Provinzen bis Diokletian (bis zur… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”